- AGAMEMNON
- AGAMEMNONAtrei ex Aerope fil. ut Homer. Il. α. ait, Plisthenis vero, ut Hesiod. in θεογον. et frater Menelai, Mycenarum et Argivorum Rex a Perseo IX. ab Atreo (sub quo Pelopidae Perseidas regnô summoverunt) IV. quasi ἄγαν μένων h. c. perseverans, qui omnium Graecorum consensu Imperator delectus, ad expeditionem Troianam profectus est, ubi plurimos labores, et maximas Principum fimultates pertulit. Iliô captô, inter alia, Cassandra Priami filia ei in sortem cessit, quae etiam mortem ei praedixit; sed ille verbis eius minime fidem habens, ad uxorem Clytaemnestram, cui domi cum quibuscam liberis relictae imperii curam crediderat, reversus, ab Aegisto Thyestis filio, qui omnia prius tacite occupaverat, imo et uxorem stupraverat, simulatâ amicitiâ, et Clytaemnestrae consensu, in litore, seu ut aliis placet, in convivio, quod ingens ei uxor paraverat, interfectus est, postquam ann. 18. regnâslet. Quod facinus Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae fil. aegre ferens, Aegisthum et matrem in vindictam patris occidit, ac patri in regno successit. Quae omnia elegantissime prosecutus est Sophocles in Electra, Euripides in Oreste, et Seneca in Agamemnone. Agamemnonis hostia, in duros et persuasu difficiles dicitur, inde natum, quod Agamemnonem rem divinam in Troia facturum bos effugerit, vixque multô negotiô comprehensus, reductus est. Quadrabit etiam in eos, qui nolentes et coacti quidpiam, agunt. Olim in sacris spectabatur, ut hostia lenis, ac volens adstaret, quod si refractô fune praefugisser, infaustum omen habebatur. Videtur et huc posse referri, quod Agamemnon in Aulide filiam Iphigeniam sacrificavit, sed admodum invitus. Zenodot. Quam fabulam quidam ex historia filiae Iephthae ortum traxisse volunt. Petav. Hinc Agamemnonius. Virg. Aen. l. 6. v. 838.Eruit ille Argos Agamemnoniasque Mycenas.Erat vero Agamemnon non Mycenaeorum solum et Argivorum, sed et Sicyniorum, Corinthiorum, aliarumque urbium Rex, adeoque omnibus reliquis Graeciae Principibus maior et potentior. Certe Homero toties κρείων Α᾿γαμέμνων, et Il. β. v. 108.ΠολλῇϚι ῃκ´σο Ϛι, καὶ Α᾿ργει παντι ἀνάςςων,Insulis multis et Peloponneso toti imperans:interprete illustri Marshamô Canone Chron. Sec. XII. ubi de Bello Troiano. Hinc Α᾿γαμεμνόνεια φρέατα, Agamemnonii putei, proverbialiter de admirandis operibus dicebantur. Aiunt enim, illum et circa Aulidem et passim in Graecia puteos effodisse, ne per aestum aquarum inopiâ laborari posset. Auctor Zenodot. Item Agamemnonii fontes, fontes quidam tepidi Ioniae apud Smurnam urbern ab eâ 5. mill. pass. distantes. Philostratus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.